라틴어 문장 검색

quae nunc saltim post pacis initam pactionem quia fidelibus animis foederabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 1:2)
Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:1)
qui petens indutias, si forte alium, qui episcopus ordinaretur, ex tempore posset inuenire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:8)
agri parte multatis in centum annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 165:2)
publico auxilio nullo adiuti sunt, valuitque apud Veientes - nam de ceteris minus mirum est - pacta cum Romulo indutiarum fides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 320:3)
peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus - iam enim indutiae exierant - aliisque Etruscis sumptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 431:2)
tacitae indutiae quietum annum tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 197:3)
indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 593:4)
Intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra venit, haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 697:1)
is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 326:1)
nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 49:3)
cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 165:1)
Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetraverunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 318:3)
cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 331:1)
proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 349:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION