라틴어 문장 검색

Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장9)
Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proximos collis discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장17)
Oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissimum erat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장3)
Contra ea oppidani in proximos saxa voluere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardentia mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장7)
pariterque oppidani agere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장3)
Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장11)
contra haec oppidani festinare, parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장6)
Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum improuisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장10)
ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장6)
ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proximus erat, postremo cuncti, armati inermesque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장12)
nec quemquam decere, qui manus armauerit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장5)
Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장10)
confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:5)
Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:6)
itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION