라틴어 문장 검색

sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuemunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:5)
et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 209:2)
quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:2)
nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:2)
Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:3)
et cum viderit, quid invidiosum, favorabile, invisum, miserabile aut sit rebus aut videri possit, ea dicat, quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 29:3)
namque altera invidum, altera invidiosum facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 94:1)
haec est illa, quae δείνωσισ vocatur, rebus indignis, asperis, invidiosis addens vim oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 97:2)
dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad solitae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 160:2)
an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus, quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemollitas iudicum mentes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 253:5)
sive ad invidiosam implorationem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:5)
aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 116:1)
itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 125:1)
aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:2)
fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi in quam dicebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION