라틴어 문장 검색

alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deessent, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 177:1)
in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 119:2)
facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 151:1)
id se facinus perpetraturos praeeuntibus execrabile carmen sacerdotibus iureiurando adacti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 186:1)
efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad execrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 357:1)
orare inde atque obsecrare ut eam rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 107:1)
ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, execrabilis et invisus essem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 151:2)
cur execrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 290:2)
pecudesque locutae infandum aut infanda verba protulerunt, aut hoc ipsum infandum fuit, quod sunt contra naturam locutae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4782)

SEARCH

MENU NAVIGATION