라틴어 문장 검색

possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:19)
nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:4)
sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:10)
ast ego nutrici non mando vota;
(페르시우스, 풍자, satire 237)
Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:18)
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:3)
ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:3)
Gratias ago, quod agellum quem nutrici meae donaveram colendum suscepisti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 1:1)
Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 875)
magna dati nutrix praemia lactis habet, quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권270)
non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, nec taceam vestras, Faustule pauper, opes, vester honos veniet, cum Larentalia dicam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권33)
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Iovem, huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Iovis, lac dabat illa deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권65)
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et invicto nil Iove maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet, praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae aram constitui parvaque signa deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권68)
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes et vitiant cunis corpora rapta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권93)
territa voce sui nutrix accurrit alumni et rigido sectas invenit ungue genas, quid faceret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권98)

SEARCH

MENU NAVIGATION