라틴어 문장 검색

ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장3)
quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:11)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:4)
Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:6)
Quondam funera coniugis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 5:1)
Emptam carmine coniugem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 43:1)
Etenim, quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos cum cupita perfecerint quam si ea quae cupiunt implere non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:5)
Quos infelicissimos esse iudicarem si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:14)
sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:8)
— Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:7)
— Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:11)
Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:9)
Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:13)
Rex interim Iuba ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdiu in villis latitando tandem nocturnis itineribus confectis in regnum pervenit atque ad oppidum Zamam, ubi ipse domicilium coniuges liberosque habebat, quo ex cuncto regno omnem pecuniam carissimasque res comportaverat quodque inito bello operibus maximis muniverat, accedit.
(카이사르, 아프리카 전기 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION