라틴어 문장 검색

deinde alium accipiebant duo alii angeli et apertaterra ducebant in infernum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:30)
Satis fuerat dixisse illis quod liberatae animae de corporibus --- peterent, id est, locum qui non videretur, quem locum latine infernum dicimus. 46.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:11)
Et qui infideles sunt, descendunt in infernum viventes:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:17)
etsi nobiscum videntur vivere, sed in inferno sunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:18)
Animum vincere, iracundiam cohibere, compugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere immortalis cujusdam est viri quem inferni porta non ceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:11)
Quam deformes sunt vultus caecorum!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:2)
Eaque re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:1)
His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe, etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, exstincto quem verebatur, turbine concitato calonum, ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 8:1)
Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 7:1)
Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 17:1)
cum depravantur, foveae fallaces et caecae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:3)
Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et ineuitabilem prohibeat?
(아풀레이우스, 변명 24:21)
uerum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit.
(아풀레이우스, 변명 95:6)
"Sed oppido formido caecas et inevitabiles latebras magicae disciplinae:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION