라틴어 문장 검색

nec non saxis et grandine ferri desuper infestant Tyrii geminoque repellunt aggere, quid faciat bellis obsessus et undis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권216)
Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 6:1)
non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius inponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:2)
Quorum tempore Corausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:1)
M. Valerius tribunus militum Gallum a quo provocatus erat, insidente galeae corvo et unguibus rostroque hostem infestante, occidit et ex eo Corvi nomen accepit consulque proximo anno, cum annos xxiii haberet, ob virtutem creatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha12)
effigies immo, umbrae hominum, fame frigore, inluvie squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 415:1)
Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 132)
Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1265)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION