라틴어 문장 검색

Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장1)
Sed ut studia procerum et largitio principis adversum casus solacium tulerant, ita accusatorum maior in dies et infestior vis sine levamento grassabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장1)
et matri Agrippinae miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper infesta et tunc commotior quo minus strueret crimina et accusatores novo et furori proximo amore distinebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장2)
proelianti sibi adversus regem Albanorum et Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque iniuriam excidio ipsius ultum iturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장3)
quod si nurum Agrippina non nisi filio infestam ferre posset, redderetur ipsa Othonis coniugio:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장6)
quid aliud infestis patribus nuper Eprius Marcellus quam eloquentiam suam opposuit?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 6:1)
in his artibus exercitationibusque versatus orator, sive apud infestos sive apud cupidos sive apud invidentis sive apud tristis sive apud timentis dicendum habuerit, tenebit venas animorum, et prout cuiusque natura postulabit, adhibebit manum et temperabit orationem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 4:1)
eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:2)
nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 1:2)
tam saeva et infesta virtutibus tempora.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 4:2)
quaedam nationes et curru proeliantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:2)
Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:1)
sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:3)
legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo statim introitu trucidaverat Galba.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장4)
Illyrici exercitus electi Celsum infestis pilis proturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION