라틴어 문장 검색

In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:1)
Quae ergo ad vitam hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quae gignuntur e terra, ut alia generis eiusdem, partim animalia, quae habent suos impetus et rerum appetitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:1)
extrema autem oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda, quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 143:6)
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 119:1)
tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:2)
Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare sat est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:6)
Inridenda etiam disputatio est, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:2)
in confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisque contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo miti- gandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:1)
Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:3)
humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae appetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 102:4)
quae cum . . . . lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 16 2:6)
scis enim Clodium sanxisse ut vix aut ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:8)
ceteri infirmant πολίτευμα Catonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 25:6)
ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:2)
) - hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION