라틴어 문장 검색

Hoc matrimonium cum Margareta de die in diem procrastinatum fuit propter infirmam regis valetudinem, qui iam vicesimo secundo anno regni sui coepit laborare morbo arthritico.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:13)
Prudentia autem eius per frequentes e periculis emersiones (quae subitis eum remediis fidere docuerant) versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi, sed et indole propria oculi mentis eius non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad obiecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:4)
Quod si quis consensu jam inveterato tanquam temporis judicio moveatur, sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:30)
Verum infirmior omnino est malo medicina;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:76)
Sensus enim per se res infirma est, et aberrans:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:9)
Minus vitiosum genus est nominum substantiae alicujus, praesertim specierum infirmarum, et bene deductarum (nam notio cretae, luti, bona;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:2)
Atque experientiae fundamenta (quando ad hanc omnino deveniendum est) aut nulla, aut admodum infirma adhuc fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:1)
Etenim axiomata infirma non multum ab experientia nuda discrepant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:5)
Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Nova Continente spiraverit, tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:1)
Exhibent enim naturam inquisitam in infirma virtute, et tanquam in incunabulis et rudimentis suis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:3)
eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:17)
partes autem seminales sunt infirmae, non computatis extremitatibus tibiarum et brachiorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 287:3)
Nimirum quod clavus ferreus, qui diu duravit in situ versus septentriones et austrum, colligat mora diutina verticitatem, absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:7)
et quae ex illis sit fortior et vincat, quae infirmior et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:4)
Est autem iste motus revera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis major) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION