라틴어 문장 검색

quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:6)
tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:4)
inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 6 2:3)
neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque inlustrare posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 2:2)
sed, ut scribis, brevi capientur et inlustrabunt res tuas gestas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 11 5:5)
ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis inlustretur et celebretur tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 1:3)
nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 1:7)
verum decus in virtute positum est, quae maxime inlustratur magnis in rem p. meritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 6:2)
Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:2)
neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장2)
atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 2:1)
referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum et ea demum eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 6:1)
est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:3)
Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 1:4)
Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION