라틴어 문장 검색

Ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장353)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장166)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장10)
— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장174)
deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장188)
Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leviterque ibi verti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장216)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장44)
Infra tamen non tota demenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장19)
Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장23)
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장33)
Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장35)
tum inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION