라틴어 문장 검색

Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:1)
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:5)
Priora arida insperguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:13)
Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:3)
eumque salem contritum inspergunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:4)
et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:3)
Ac si cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:1)
Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:1)
si aliud tempus, frigida aqua fouendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 28:3)
tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color effiat, eoque inlinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 1:5)
In ceteris partibus, si aeque linamenta superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:2)
Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:6)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:1)
At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION