라틴어 문장 검색

inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro vox tua:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum48)
Ecce autem antiquam fato Calydona relinquens Olenius Tydeus - fraterni sanguinis illum conscius horror agit - eadem sub nocte sopora lustra terit, similesque notos dequestus et imbres, infusam tergo glaciem et liquentia nimbis ora comasque gerens subit uno tegmine, cuius fusus humo gelida partem prior hospes habebat, hic vero ambobus rabiem fortuna cruentam adtulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권135)
fulmineus Dorylas, quem regibus ardens aequabat virtus, Martisque e semine Theron terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis, Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo, Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis agmina turbatam vidit laxare catervam, quae duo sola manu gestans adelinia monti fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit, mox in plana libens, nudo ne in pectore tela inciderent, saltu praeceps defertur et orbem, quem procul oppresso vidit Therone volutum, corripuit, tergoque et vertice tegmina nota saeptus et hostili propugnans pectora parma constitit, inde iterum densi glomerantur in unum Ogygidae firmantque gradum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권231)
"tuus o furor auguret uni ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권270)
dederat nec non ipse regendas Aegion Arenenque, et quas Theseia Troezen addit opes, ne rara movens inglorius iret agmina, neu raptos patriae sentiret honores, idem habitus, eadem arma viro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권34)
concessit cetera pubes sponte et adorato rediit ingloria disco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권256)
Constitit immanis cerni immanisque timeri Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis induitur,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권282)
convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis profert recipitque, nec umquam longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권58)
premit undique nimbo telorum Phoenissa cohors, nec tegmina membris ulla, omnisque patet leto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권237)
tunc miser et frenos turbatus et arma remisit, vulneris impatiens, umeri quod tegmine dextri intrarat facilemque cutem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권374)
Est socia mortis homini vita ingloria.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E9)
circa ripam Tiberis, quo armis abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est, multosque imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 422:1)
et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 621:1)
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum 'pictus tunicas, pictus crurum barbara tegmina', id est habebat vestem phrygionis arte perfectam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7771)

SEARCH

MENU NAVIGATION