라틴어 문장 검색

nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 532:1)
ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 125:1)
modico deinde infra intervallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 56:1)
nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:1)
illa enim tibi tota abscisa oratio esset ' in statione severius et intentius stetisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 447:3)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION