라틴어 문장 검색

Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Itaque quemadmodum in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:5)
' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)
dest terra tumulis, iam rogos silvae negant, non vota, non ars ulla correptos levant:
(세네카, 오이디푸스 1:32)
infando malo correpta pecoris efferum saevi ducem audax amasti;
(세네카, 파이드라 2:19)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
correptus saevo Veneris torrebar aeno;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 247)
qui inter cetera quae sibi provinciales agenda mandaverant interceptas litteras deferebant, quas Arvandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:1)
unde est et illud, quod sero correptus aut raro plus arcus manui, iugo bos, equus freno rebellat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:3)
demittit clipeum regisque ad lumina versus attonitum factis inopinaque monstra paventem, sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:92)
Sed quae causa toros inopinaque gaudia vati attulit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam22)
unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti Alcidae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis2)
Sic pater omnipotens, ast illi saucia dictis flammato versans inopinum corde dolorem talia Iuno refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권84)
"immo agite, et positis, quas nox inopinaque suasit aut virtus aut ira, minis succedite tecto, iam pariter coeant animorum in pignora dextrae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권159)
haud aliter saltu devertitur orbus pastor ab agrestum nocturna strage luporum, cuius erile pecus silvis inopinus abegit imber et tabernae ventosa cacumina lunae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권21)

SEARCH

MENU NAVIGATION