라틴어 문장 검색

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro perfidus in Creta religasset navita funem, nec malus hic celans dulci crudelia forma consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:4)
quare, facta virum multantes vindice poena Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantis praeportat pectoris iras, huc huc adventate, meas audite querelas, quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:15)
namque fluentisono prospectans litore Diae Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores, necdum etiam sese quae visit visere credit, ut pote fallaci quae tunc primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6418)
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b17)
Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamvis saevus et indomitus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1031)
aut, si te nummi deIectant, desine quaeso Leno esse atque idem saevus et indomitus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1032)
Inter cuncta leges et percontabere doctos,qua ratione queas traducere leniter aeuum,num te semper inops agitet uexetque cupido,num pauor et rerum mediocriter utilium spes,uirtutem doctrina paret naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,quid pure tanquillet, honos an dulce lucellum,an secretum iter et fallentis semita uitae.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1847)
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,mox etiam pectus praeceptis format amicis,asperitatis et inuidiae corrector et irae,recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
(호라티우스의 두번째 편지, 158)
Vnde simul primum me dimisere Philippi,decisis humilem pinnis inopemque paterni et laris et fundi paupertas impulit audaxut uersus facerem;
(호라티우스의 두번째 편지, 228)
contra hic, ne prodigus esse dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장3)
'di bene fecerunt, inopis me quodque pusillifinxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장11)
'nonne vides, Albi ut male vivat filius utqueBaius inops?
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장60)
seu me tranquilla senectusexspectat seu mors atris circumvolat alis,dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,quisquis erit vitae scribam color.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장39)
leporem sectatus equovelassus ab indomito vel, si Romana fatigat militia adsuetum graecari—seu pila veloxmolliter austerum studio fallente laborem,seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장5)
''deficient inopem venae te, ni cibus atqueingens accedit stomacho fultura ruenti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장100)

SEARCH

MENU NAVIGATION