라틴어 문장 검색

et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
quos ego ope mea ex incertis certos compotesque consili dimitto, ut ne res temere tractent turbidas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:4)
Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 146:1)
"Saepe etiam et in proeliis fauni auditi in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 146:1)
quam ob rem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 14 4:1)
sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:2)
vocant enim πάθοσ, id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:2)
in participe rationis ponunt tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:7)
intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:1)
ex qua concitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:3)
Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:3)
non, si quid turbida Roma elevet, accedas examenque improbum in illa castiges trutina, nec te quaesiveris extra, nam Romae quis non - ali, si fas dicere - sed fas tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, cum sapimus patruos;
(페르시우스, 풍자, satire 111)
Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:1)
Hae cum serenus dies et immotus, omnes, cum hinc vel inde ventis inquietus, qua venti quiescunt sine iniuria patent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION