라틴어 문장 검색

Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas dumque male optatos nondum premis inscius axes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:18)
hos morsu, longis complexibus illos, hos necat adfiatu funesti tabe veneni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:7)
Est via declivis funesta nubila taxo, ducit ad infernas per muta silentia sedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:1)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit et bis io Arethusa io Arethusa!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:29)
fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, et quia causa latet, locus est in crimine parvus Semianimes errare viis, dum stare valebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque versantes supremo lumina motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:15)
Quis enim tam durus, ut in te dirigere inmitem non inscius audeat hastam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:29)
Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:1)
Capit inscius heros induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 14:5)
ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 25:2)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:12)
utque manus funestas arceat aris, "Iri, meae" dixit "fidissima nuntia vocis, vise soporiferam Somni velociter aulam exstinctique iube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen veros narrantia casus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 65:2)
continuo praedae petit inscius umbram Picus equique celer spumantia terga relinquit spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:3)
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris moenia, quaerenti sic e senioribus unus rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION