라틴어 문장 검색

propositis itaque nominibus legatorum consularium, quot ubique tunc erant, cum ceteros alium alia de causa improbarent et quidam e legione tertia, quae sub exitu Neronis translata ex Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus ferrent, assensere cuncti nomenque eius uexillis omnibus sine mora inscripserunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 3:1)
satisque constat Clodium Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 1:6)
Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot extruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:5)
quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 32:1)
ducit et ad fluvios ac vincula solvere monstrat prima pedum glaucasque comis praetexere frondes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 462:1)
Fundos Aufidio Lusco praetore libenterlinquimus, insani ridentes praemia scribae, praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장23)
Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea vadit maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis amnibus et Rheno atque Histro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII66)
perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis praetextae trabeae fasces lectica tribunal;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X13)
huius qui trahitur praetextam sumere mavis, an Fidenarum Gabiorumque esse potestas et de mensura ius dicere, vasa minora frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X42)
quid suadet iuveni laetus stridore catenae, quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV5)
Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 47:1)
Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit,licet nihil inscripserit sanguine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 16:1)
Et, ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:1)
Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellanita quae Maebia inscribitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 22:1)
Cum enim vestitus togae vel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpaverit vetustas, aut huic nomini quae origo contigerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION