라틴어 문장 검색

addit etiam pro argumento aras ibi ostendi inscriptas ob agrippinae pverperivm.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:7)
decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia subscribens rationem se purgare dicebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 2:2)
et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet admoneretur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:1)
inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, concessumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 2:3)
cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo nomine inscripto uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:2)
certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad eadem officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream domum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 1:3)
pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:3)
propositis itaque nominibus legatorum consularium, quot ubique tunc erant, cum ceteros alium alia de causa improbarent et quidam e legione tertia, quae sub exitu Neronis translata ex Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus ferrent, assensere cuncti nomenque eius uexillis omnibus sine mora inscripserunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 3:1)
satisque constat Clodium Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 1:6)
Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot extruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:5)
quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 32:1)
" Haecce expositio audax et perspicua, sexto Julii die, Christi anno millessimo septingentesimo septuagesimo quinto, Philadelphiae data, et a Joanne Hancockio, et Carolo Thomson, subscripta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.48)
i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장41)
Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea vadit maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis amnibus et Rheno atque Histro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII66)
quid suadet iuveni laetus stridore catenae, quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV5)

SEARCH

MENU NAVIGATION