라틴어 문장 검색

ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone compleantur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 4:1)
sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 155:1)
quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 284:2)
metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:2)
sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 190:1)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam . quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 68:1)
nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:4)
non est , iis quae difficillimus haereant aliquas apponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 123:2)
ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 125:2)
quod ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito diceret, hasta humero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id , offensatioue illa commoneretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 277:2)
Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 1:11)
nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 3:2)
" Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.
(세네카, 행복론, Liber VII 112:11)
Nec ille, qui voluptatem probat, sine contemplatione est, nec ille, qui contemplationi inservit, sine voluptate est, nec ille, cuius vita actionibus destinata est, sine contemplatione est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 40:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION