라틴어 문장 검색

Dux autem, qui classi praeerat, nomine Paulus, cum de pace inter Francos et Grecos constituenda, quasi sibi hoc esset iniunctum, apud domnum Pippinum Italiae regem agere moliretur, Wilhareno et Beato Venetiae ducibus omnes inchoatus eius impedientibus atque ipsi etiam insidias parantibus, cognita illorum fraude discessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 188:4)
Detecta fraude et coniuratione patefacta ac seditiosis omnibus in potestatem suam redactis imperator Aquasgrani revertitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 247:2)
In eo conventu Bera comes Barcinonae, qui iam diu fraudis et infidelitatis a vicinis suis insimulabatur, cum accusatore suo equestri pugna confligere conatus vincitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 261:1)
Et cum vidisset, quod nullo modo repedare posset in gradum pristinum, consumpto aerario fraude adquisito, defunctis pene omnibus suis sequacibus, pauper cum paucis in incerto vagus girabat per terras.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:17)
Item Guntharius sepe iam nominatus autumpnali tempore cum paucis, quasi lupus gregi insidians, nescientibus cunctis, latentibus evectu navali Coloniam venit et misso legato signa aecclesiae pulsare precepit et sibi honorifice occurrere iussit, dicens se potestatem habere, quam non habuit, ut rei exitus postea probavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:11)
Sed in sequenti anno semper vagus, insidians, iterum Romam rediens, Adriano pontifici comminationes inferens et idcirco ab omni sinodo Romana excommunicatus incerto vitam pertinacem et inproviso periculose amisit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:7)
audet Nectere fune pedem, rumpere fraude fidem.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:4)
Me decuit fraudem pellere fraude pari.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:10)
Poscis, quod poscere fraus est, Visque fidem de re, quam negat ipsa fides.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:7)
Simplicitas ueri fraus estque puerpara falsi.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:11)
nam fraudibus uso Aucupe fraudosam uiscus inescat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:16)
Fraude tamen munita uenis, falsoque uenenum Melle tegis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:8)
Spreta redit, spretam stimulat dolor, apta dolori Fraus subit, ad pecorum transuolat illa ducem.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:11)
Plus confert odio gracia, fraude fides.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:89)
quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat?
(아풀레이우스, 변명 73:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION