라틴어 문장 검색

sciat iste insolens barbarus, nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 7:9)
"expectemus si nihil aliut, hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat:"
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 22:3)
Iniuriam illum facturum populo Romano cuius linguam in locum principem extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto fortuna;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:10)
"Prorumpit ab omni murmur concilio fremitusque, et proelia damnans seditiosa ciet concordem turba tumultum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
haec atque alia eodem pertinentia seditiosus homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 513:1)
eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 423:4)
similem annum priori habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 691:2)
loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:2)
et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 15:5)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:1)
haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 607:1)
haec, per se gravia, indigniora ut viderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo conficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 115:1)
cum dies venit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque voces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION