-
Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur;
- (아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 6:1)
-
Et fratres quidem multi sancti collegae mei graviter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute civis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici ecclesiae leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, voluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas;
- (아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 2:1)
-
Neque enim parvum in his malis solatium dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus.
- (아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:8)
-
Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est.
- (아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:3)
-
Quid enim grave ac molestum vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora?
- (아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:4)
-
Sed alia et ab aliis etsi non tam multa vel certa, verum tamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum sed in deo vivo, et dives sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti providus, infestus errori.
- (아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 2:2)
-
Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 5:1)
-
Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid est;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 6:1)
-
nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque 'infestus' dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 7:3)
-
CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 2:1)
-
Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in levamen et solatium vulgi, tamen omnium opinione longe virtutibus et meritis eius praeponderabant patricidia et scelera.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:11)
-
Cum alienationis subiectorum ex iis quae in borealibus partibus gesta erant memor esset, visum est ei eo magis subditos suos solatii reficere.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 5:3)
-
Itaque ad instantiam statuum Italiae complurium (et maxime papae Alexandri) foedus ictum est inter eundem Alexandrum papam, Maximilianum Romanorum regem, Henricum regem Angliae, Ferdinandum et Isabellam reges Hispaniarum (ita enim in tractatu orginali nomina principum illorum constanter collocantur), Augustinum Bardicum ducem Venetiarum, et Ludovicum Sforzam ducem Medliolani, pro communi defensione statuum suorum singulorum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:14)
-
Lata autem lex est (ut praetendebatur) ad instantiam ipsorum qui diam antea solvissent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 10:4)
-
20. "Richardus enim patruus noster impius, etsi regnandi cupiditas eum occoacaverit, tamen in alis rebus et actis suis (ut verus Plantagenista) generosi animi fuit, et honoroem gentis Anglicae adamavit, atque procerum et populi sui solatia et commoda procuravit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:1)