라틴어 문장 검색

Sunt enim artium et naturae particularia Phaenomena manipuli instar ad ingenii commenta, postquam ab evidentia rerum disjuncta et abstracta fuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:2)
Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam universalem aut integram proponimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:3)
Atque revera dicendum est, simplicum naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:2)
Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicujus usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:5)
Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis praecipimus, quae ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:10)
Qui causam alicujus naturae (veluti albedinis aut caloris) in certis tantum subjectis novit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:1)
ut inveniatur natura alia, quae sit cum natura data convertibilis, et tamen sit limitatio naturae notioris, instar generis veri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:10)
At hoc genus anatomiae spectabile est, et sensui subjectum, et in corporibus tantum organicis locum habet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:2)
Itaque subjungenda sunt negativa affirmativis, et privationes inspiciendae tantum in illis subjectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:1)
fortasse instar flammae spiritus vini, quae clemens et lenis est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:3)
Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:2)
Intelligatur hoc quod diximus de motu (nempe, ut sit instar generis ad calorem), non quod calor generet motum, aut quod motus generet calorem (licet et haec in aliquibus vera sint), sed quod ipsissimus calor, sive quid ipsum caloris, sit motus et nihil aliud;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 220:1)
quarto, de Variatione Inquisitionis pro Natura Subjecti:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:4)
adeo ut paucae ex illis sint instar multarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 256:5)
Atque licet omnis exclusio promoveat affirmativam, tamen hoc magis directe fit in subjecto eodem quam in diversis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION