라틴어 문장 검색

Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 42:3)
exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:2)
sic in movendis Instrumentis Mechanicis agentia idem pollent & conatibus contrariis se mutuo sustinent, quorum velocitates secundum determinationem virium aestimatae, sunt reciproce ut vires.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:2)
In horologiis & similibus instrumentis, quae ex rotulis commissus constructa sunt, vires contrariae ad motum rotularum promovendum & impediendum si sunt reciproce ut velocitates partium rotularum in quas imprimuntur, sustinebunt se mutuo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:8)
Unde solvitur in omni aptorum instrumentorum genere Problema;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:2)
erunt actio & reactio, in omni instrumentorum usu, sibi invicem semper aequales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:12)
Et quatenus actio propagatur per instrumentum & ultimo imprimitur in corpus omne resistens, ejus ultima determinatio determinationi reactionis semper erit contraria.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:13)
quibus instrumentis & positiones fixarum inter se & positiones Cometae ad fixas determinavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 17:2)
Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:2)
Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:11)
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios, Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.16)
Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam venatorii instrumenti;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 3:1)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
et alioqui nullus usquam in publico sipo, nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia compescenda.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 2:2)
"cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant, aut pecus aut latam dives habebat humum;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권165)

SEARCH

MENU NAVIGATION