라틴어 문장 검색

iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 686:2)
quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent, cum repente quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 79:1)
his sermonibus tota in se averterat castra, et cum omnibus locis posceretur pugna, sustinere inquit, M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 247:1)
diu cunctantem Crispinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 280:1)
amicae ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 337:2)
sed praeteritorum, quae magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 344:1)
interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 561:1)
Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 352)
sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 52)
Trvcvlentvs Quis illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 21)
Trvcvlentvs Mirum videtur, rure erilem filium Strabacem non rediisse;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 21)
Nimio minus saevos iam sum, Astaphium, quam fui, iam non sum truculentus, noli metuere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 26)
insultans non dicit [illis] Graecos insultare, sed Sinonem, qui illis muros patefecerat dolis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3301)
et dicimus 'insulto tibi', licet Sallustius dixerit multos ab adulescentia bonos insultaverat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6433)

SEARCH

MENU NAVIGATION