라틴어 문장 검색

ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem etiam Colophonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:7)
spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 5:2)
illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:3)
primum integritatem atque innocentiam singularem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장3)
quid enim tam distans quam a severitate comitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:1)
adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:4)
En ait hoc unum est, cur laborem validius, Integritatis testes quia desunt mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.2)
Sed difficulter continetur spiritus, Integritatis qui sincerae conscius A noxiorum premitur insolentiis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.18)
Nam si medici salubres sed voluptate carentes cibos blandioribus alloquiis prosequuntur, quanto magis decuit publice consulentem utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate orationis inducere?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 12:1)
comitas par:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:4)
tanta comitate convivium trahitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:6)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
Bruttiano iustissimum integritatis testimonium redditum, quem quidem etiam constantiae gloria secuta est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 5:4)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Quid enim iucundius quam principis iustitiam gravitatem comitatem in secessu quoque ubi maxime recluduntur inspicere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION