라틴어 문장 검색

probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 103:1)
quale est , integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 275:2)
non tamen contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 55:3)
non video nec in vita nec in gratia nec in rebus nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:5)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, antea scierim, quaeque operis gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 255:1)
Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장2)
Non est bona valitudo mediocritas morbi."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:7)
Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 9:4)
Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 14:3)
Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:7)
Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:2)
in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:13)
Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere et vitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac puro saeculo locum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 5:1)
Nulla integritas tantum sibi etiam explorata confidit, ut causam uelit dicere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.67)

SEARCH

MENU NAVIGATION