라틴어 문장 검색

ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 432:1)
ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 10:1)
"quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 601:1)
sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 720:1)
si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 34:2)
quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis - nam eo quoque iam favor Persei venerat - orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 153:1)
coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus impotentem superbiam Thebanorum tueri possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 490:1)
intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION