라틴어 문장 검색

iudicibus lites, aurigae somnia currus vanaque nocturnis meta cavetur equis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:3)
Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 4:1)
Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:4)
Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 12:3)
' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장8)
intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장3)
intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장6)
Dictis dein sententiis ut Serenus more maiorum puniretur, quo molliret invidiam, intercessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장1)
qua damnata cum praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장3)
filium eius Nerullinum adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장12)
prodigia quoque crebra et inrita intercessere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장5)
accusati post sepulturam decretumque ut more maiorum punirentur, et Nero intercessit, mortem sine arbitro permittens:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장8)
aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장10)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)
id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION