라틴어 문장 검색

illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 464:3)
hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 616:1)
ita vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 618:1)
Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 180:2)
Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 341:2)
mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 3:3)
exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:2)
is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 11:18)
cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum vinceretur favore legum ipsarum latorumque et uti rogas primae tribus dicerent, tum Camillus quando quidem inquit, Quirites, iam vos tribunicia libido, non potestas regit, et intercessionem secessione quondam plebis partam vobis eadem vi facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis universae quam vestra causa dictator intercessioni adero eversumque vestrum auxilium imperio tutabor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 401:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION