라틴어 문장 검색

Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicitque facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장1)
paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, clausos quodam modo ac vinctos di nobis tradiderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:1)
Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium, multa simul extimulabant, luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem invidia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장1)
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장4)
Interea Paulini et Celsi ductu res egregie gestae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장1)
igitur torpere cuncti, circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo regeret paventes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장5)
At Vespasianus bellum armaque et procul vel iuxta sitas viris circumspectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장1)
postremo abiectis armis fugam et fallendi artis circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장5)
id magis vitandum ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장4)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
Interea Iulius Sabinus proiectis foederis Romani monumentis Caesarem se salutari iubet magnamque et inconditam popularium turbam in Sequanos rapit, conterminam civitatem et nobis fidam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장1)
interea se obsidem retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 2:4)
Interea Alexander Sabistamene Cappadociae praeposito Cificiam petens cum omnibus copiis in regionem, quae Castra Cyri appellatur, pervenerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 1:1)
Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro transfugisse diximus, cum quattuor milibus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 27:1)
Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti sunt quam occisi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION