라틴어 문장 검색

Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.41)
Irascere interfectori, sed miserere interfecti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.19)
Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.19)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)
quidquid Anaximenes, Euclides, Archyta, Zenon, Arcesilas, Chrysippus Anaxagorasque dederunt, Socraticusque animus post fatum in Phaedone vivus, despiciens vastas tenuato in crure catenas, cum tremeret mors ipsa reum ferretque venenum pallida securo lictoris dextra magistro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 81)
quem caecus carcer et uncus et quem exspectabat fracturus guttura lictor, hausit Bebrycio constantior hospite virus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 136)
saepe annua pandas limina, saepe novo Ianum lictore salutes, saepe coronatis iteres quinquennia lustris!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum27)
quae ita sancta generi agresti fore ratus si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset cum cetero habitu se augustiorem, maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 87:2)
me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
unus cum insignibus imperii et lictoribus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 183:3)
i, lictor, colliga manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 274:3)
accesserat lictor iniciebatque laqueum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 275:1)
I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:1)
coerciti ab lictore et iussi in vicem dicere tandem obloqui desistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 419:2)
Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION