라틴어 문장 검색

Hoc interpretabatur populus mali ominis loco in familiam imperialem, quod etiam impletum est in Philippo imperatoris filio, non solum in infortunio illo tempestatis, sed et in iis quae secuta sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:3)
Sed quo minus sanguinis, eo plus pecuniae haurire solebat, atque, ut nonnulli satis malevole interpretabantur, in altero fuit continentior ut in altero premeret magis:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:14)
Interpretandi Naturam, et verioris adoperationis Intellectus exhibet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Title Page 7:1)
Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:5)
His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura, quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:7)
Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
quae revera nil aliud est, quam secundae partis applicatio particularis et explicata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:9)
neque id tamen ex rationibus atque praescriptis interpretandi, sed ex eodem intellectus usu quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:5)
Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa aut probata, teneri minime velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:8)
Neque etiam tradendi aut explicandi ea, quae adducimus, facilis est ratio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 70:1)
magis ubique sollicitus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in verbis positivum, quam de interna rerum veritate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:7)
Verum de istis, quae jam obiter perstringimus, fusius dicemus, quum veram interpretandae naturae viam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis, proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:13)
Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam veniamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:1)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
Jam vero tempus est ut artem ipsam Interpretandi Naturam proponamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION