라틴어 문장 검색

verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 103:3)
turbantur enim et a diversae inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:1)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:6)
Ego quom vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 2:3)
coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:5)
Interritus et contra illa ibit et inter illa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:8)
Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 25:1)
Honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:9)
Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:4)
Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:3)
Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:4)
flammae medullas et cor exurunt meum, mixtus dolori subdidit stimulos timor, invidia pulsat pectus;
(세네카, 아가멤논 3:17)
Quid me furoris incitam stimulis novi quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga, rapitis?
(세네카, 아가멤논 13:4)
Cui magis stimulos addimus ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION