라틴어 문장 검색

Nam et causas defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus non obscurus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:6)
gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:3)
Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:2)
vox gestus et omnis actio sine lepore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:5)
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat, et e disciplina motus quidam videretur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:6)
Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:4)
Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 43:1)
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:1)
Primum enim oculi in his artibus, quarum iudicium est oculorum, in pictis fictis caelatisque formis, in corporum etiam motione atque gestu multa cernunt subtilius, colorum etiam et figurarum tum venustatem atque ordinem et ut ita dicam decentiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:6)
qui voce freti sunt, Epigonos Medumque, qui gestu, Melanippam, Clytemnestram, semper Rupilius, quem ego memini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:3)
Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu motuque caveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:2)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:2)
Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:1)
in oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poetarum, memoria iuris consultorum, vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est requirendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION