라틴어 문장 검색

185. In unaquaque disputatione quae ad ergolabicam operam attinet quaedam interrogationes sunt struendae, ut discernatur utrum verum integrumque progressum feratur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 238:1)
Principium hoc cautionis patitur ut infirmioribus consulatur, qui pauca instrumenta habent ad se defendendos et ad comprobationes reperiendas quae refelli non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:3)
Etenim de veritate interrogatio est memoriae quaestio, altae quidem memoriae, quandoquidem ad id vertitur quod nos antecedit atque hac ratione praeter nostrum « ego » pusillum et angustum nos coniungere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:11)
Interrogatio est de omnium rerum origine, sub cuius lumine meta simul atque communis viae sensus conspici possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:12)
34. Lumen amoris, fidei proprium, interrogationes nostri temporis de veritate illustrare potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:1)
latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit, qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque corporeum Christum, per sex septena virorum nomina descendens et venam sanguinis alti ex atavis longo texens per stemmata filo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3327)
vel crede mori, vel adesse refelle, et gemina verum Christum ratione negato.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3356)
nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 22)
Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus, Te iudice ipso.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 221)
Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2141)
tum, si id falsum fuerat, filius Cur non refellit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3136)
Neque te teneo, neque dicta refello.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:16)
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:8)
Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:20)
sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 294:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION