라틴어 문장 검색

Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 17:2)
Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:3)
Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 22:3)
nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:2)
At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:1)
Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:4)
Potest tamen malleolus protinus in vicem viviradicis conseri soluta et facili terra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 3:5)
Quid quod pastinati humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:1)
Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:2)
Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,certosque vinearios coles praecipitare, et si minus luxuriabitur, solutas materias relinquere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:3)
Seminarium 1 oliveto praeparetur caelo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 1:1)
tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat, praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella toleravisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장7)
non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장9)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION