라틴어 문장 검색

unam scilicet quae docet diversos motus stellarum et velocitates earum, quae scilicet velocius et tardius complent cursum suum, et distantias et coniunctiones et aspectus earum et caetera talia;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:3)
Quia nec illa quae docet pars prima, nec quae docet pars secunda, ostendunt mundum et motum primum esse novum, quia tales possunt esse tarditates et velocitates quarundam stellarum in suis sphaeris respectu aliarum et etiam tales coniunctiones earum ad invicem, etiam si mundus et motus primus esset aeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:5)
Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas leves Numidasque auxiliares substituerat.
(카이사르, 아프리카 전기 59:4)
Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant.
(카이사르, 아프리카 전기 69:4)
Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem:
(카이사르, 아프리카 전기 71:3)
summam esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:9)
Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:4)
nam pars quaedam fluminis Nili derivata [inter se] duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diversissimo ad litus intervallo mari coniungitur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:3)
Itaque non magno intervallo relicto ab hoste castra posuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:3)
una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:7)
Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:3)
eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra sinistraque intervallis simplicibus ordinibus instructis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:7)
Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbat, fossas duas derectas non ita magno medio intervallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere aciem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:3)
XXXVI legionem in dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum intervallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:2)
Ipse iter inceptum simili velocitate conficere coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION