라틴어 문장 검색

nec haec vilitas sui est aut dementia pro uno capite tot milia excipere ferrum ac multis mortibus unam animam redimere nonnumquam senis et invalidi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 18:2)
Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 51:1)
Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:2)
Officia sua vir bonus exsequetur inconfusus, intrepidus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 72:1)
Atqui iracundissimi infantes senesque et aegri sunt, et invalidum omne natura querulum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 82:3)
haut equidem horrui, cum pace rupta bellicus muros fragor circumsonaret, pertuli intrepide omnia:
(세네카, Hercules Furens 6:13)
maius eripui decus, quam in luce tribui, si tibi ignotum est nefas, a matre disce, seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum, mater intrepidum tibi praebebit animum, non erit tantum scelus a te peractum:
(세네카, Hercules Oetaeus 15:6)
dexteram intrepidam para.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:9)
at ille medias inter exurgens faces, semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:28)
cumque iam forti datum leto satis pensavit, igniferas trabes hinc inde traxit, minima quas flamma occupat, totasque in ignes vertit et quis plurimus exundat ignis repetit intrepidus ferox, tunc ora flammis implet:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:35)
curis solutus exul, intrepidus, vagans (caelum deosque testor) in regnum incidi:
(세네카, 오이디푸스 1:6)
nos liquit animus, ipse quae ritus senis artesque norat stupuit, intrepidus parens audaxque damno convocat Ditis feri exangue vulgus, ilico ut nebulae leves volitant et auras libero caelo trahunt.
(세네카, 오이디푸스 7:38)
lenis et modice fluens aura nec vergens latus ducat intrepidam ratem;
(세네카, 오이디푸스 11:44)
intrepida constent verba:
(세네카, 파이드라 8:19)
intrepidus animo, qualis ingentis ferae
(세네카, Troades 1124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION