라틴어 문장 검색

Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"abundantiori tristitia absorberetur frater."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:8)
Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:1)
Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi Hostis in occursum sparsas extendere partes, Umbrosis mediam qua collibus Apenninus Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus Altius intumuit, propiusve accessit Olympo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:45)
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu, Occultosque tegit cursus, rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:46)
Intumuere tori, totosque induruit artus, Herculeosque novo laxavit corpore nodos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:33)
Ventis cessantibus, aequor Intumuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:27)
obliquo maculat qui sanguine regnum, Et Numidas contingit avos, iam supplice Varo Intumuit, viditque loco Romana secundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:42)
id est numquam aut tam secunda fortuna acciderit, aut tam adversa, ut me dissimilem mei faciat, hoc est neque secundis intumescam, neque adversis deiciar.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2792)
de hoc Lucanus nulloque a vertice tellus altius intumuit propiorque accessit Olympo (2.397).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7022)
Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adulescentibus gloriae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:7)
quo posset urbs et accipere a mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime necessarias non solum mari absorberet, sed etiam invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio praebituram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 15:2)
patet quod motus perpetuò transfertur à centro ad circumferentiam Vorticis, & per infinitatem circumferentiae absorbetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 21:3)
Mare singulis diebus tam Lunaribus quàm Solaribus bis intumescere debere ac bis defluere patet per Corol. 19. Prop. LXVI. Lib. I. ut & aquae maximam altitudinem, in maribus profundis & liberis, appulsum Luminarium ad Meridianum loci minori quàm sex horarum spatio sequi, uti fit in Maris Atlantici & AEthiopici tractu toto orientali inter Galliam & Promontorium Bonae Spei, ut & in Maris Pacifici littore Chilensi & Peruviano:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:1)
"calido sub pectore mascula bilis intumuit, quam non extinxerit urna cicutae?"
(페르시우스, 풍자, satire 589)

SEARCH

MENU NAVIGATION