라틴어 문장 검색

si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장112)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장116)
Morbus intestini tenuioris nisi resolutus est, intra septimum diem occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장119)
Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장7)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장9)
si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장13)
si nihil per se venter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장17)
Utiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장4)
aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장8)
lienes, renes, intestina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장5)
28. Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장1)
At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장4)
Nam modo ventre vehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장5)
modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita movetur, ut impetus eius conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION