라틴어 문장 검색

Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장28)
His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장20)
Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 5:1)
Intus est hominum uigor
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 33:1)
Quas intus species tenet
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 36:1)
omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:3)
Sinistro cornu milites, cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti, ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem, quo venerant, receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus, timoris, fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iuberet, alii admissis equis eodem cursu confugerent, alii metu etiam signa dimitterent, neque quisquam omnino consisteret.
(카이사르, 내란기, 3권 69:5)
Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 45장2)
Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장9)
Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversae.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장4)
alia, si sanguis in eas venas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci ΦΛΕΓΜΌΝΗΝ vocant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium35)
Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo summittant se, modo attollant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium48)
nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium58)
neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium66)
neque quid venas moveat, sed quid quaeque motus genera significent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium113)

SEARCH

MENU NAVIGATION