라틴어 문장 검색

inde Tegeam contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 307:1)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 460:1)
postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, aggrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 13:1)
Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 63:1)
nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION