라틴어 문장 검색

Vix satis expressit uotum, cum uota iubentis Certatim complere student seseque sorores Accingunt operi nec mens discordat ab actu, Non a mente manus, sed eam delegat in actum Affectus mentis, manus ergo predicat extra Quod mens intus habet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:2)
Proposito stat fixa suo Natura nec ullo Concutitur uexata metu, sed mente timorem Expugnat, crescit animus bellique uoluntas Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:1)
Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum evolverem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:3)
Si tuo complaceret affectui, affectuose affectarem cognoscere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:7)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)
Unitas operis toties repetita Cytheream [0459B] infestat fastidiis, continuataeque laborationis effectus, laborandi excludit affectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:38)
De invidia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 57:1)
Haec est invidia, quae continuae detractionis rubiginosa demorsione, hominum animos demolitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:2)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:12)
Proh dolor, invidia quod monstruosius monstrum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:18)
Qui sunt invidiae motus, nisi humanae tranquillitatis hostes, mentalis depraedationis satellites?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:23)
Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:25)
Remedia contra invidiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 59:1)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION