라틴어 문장 검색

quod restat, exposcimus ut sicut ecclesiae nostrae ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis, quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere, quod cuius meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 4:1)
est, primae titulorum rubricae, prima sermonum officia dedicarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 1:2)
huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum Musa praevia misi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:4)
quotiens aliquem mentis perfidae figmenta ponentem sanam respondere doctrinam fidem credere, viam tenere vitam sperare suadetis, quis vos dubitet in huius emendatione conversi, qui iam sit liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 6:1)
licet olim praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc, ratio cum poposcisset, elucubratas, raucus plosor audierim, tunc praecipue, cum in Lugdunensis ecclesiae dedicatae festis hebdomadalibus collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris, ut perorares.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:2)
talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit Euhius et patrio satiavit pectora luxu, serta comis mitramque levat thyrsumque virentem armat et hostiles invisit fortior Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권249)
Centum hos versus, quos in equum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die, quam dedicaverat opus, tradere iussus sum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr12)
Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr19)
quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr10)
Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr2)
"inde haec stata sacra quotannis sollemnes recolunt epulae, Phoebeaque placat templa novatus honos, has forte invisitis aras vos quae progenies?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권229)
"diva ferox, magni decus ingeniumque parentis, bellipotens, cui torva genis horrore decoro cassis et asperso crudescit sanguine Gorgon, nec magis ardentes Mavors hastataque pugnae impulerit Bellona tubas, huic adnue sacro, seu Pandionio nostras invisere noctes monte venis, sive Aonia devertis Itone laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas lota comas, qua te biiugo temone frementem intemeratarum volucer rapit axis equarum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권293)
in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:4)
Si vero Trochilus Argivus auctor est currus, primae Iunoni id opus suum dedicavit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:9)
Defunctus est autem Deo dilectus pater Augustinus, et positum corpus eius foras iuxta ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli, cuius supra meminimus, quia necdum fuerat perfecta nec dedicata.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION