라틴어 문장 검색

Sed id tamen involutum lanula demitti commodius est, quia sic, dente servato, dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:4)
et mollis linamenti paulum involvendum aliqua compositione ex iis quas ἀνθηράσ vocari dixi (p. 249, 1. 4);
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 2:2)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 3:4)
Si curva est, et velut in orbes quosdam implicatur, pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 1:10)
Ac sic uno flexu modico in pronum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:1)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Involvendum duplicibus triplicibusve pannis in vino et oleo tinctis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:3)
iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasciis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 11:6)
idque involutum mitella commodissime excipitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:4)
et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, involutam lana regulam objicit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:8)
tum digiti pollices linteolis vel fasciis, ne delabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 2:3)
Eaque spatha, fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio dirigitur sic, ut caput ejus summae alae subjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 4:1)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
Est procul ingenti regio summota recessu, insula qua resides fluctus mitescere cogit in longum producta latus, fractasque per undas ardua tranquillo curvantur brachia portu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Est in conspectu longe locus1)

SEARCH

MENU NAVIGATION